3.
1 tunc Tobias
ingemuit et coepit orare cum lacrimis
2 dicens iustus
es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et
omnes viae tuae
misericordia et veritas et iudicium
3 et nunc Domine
memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis
meis neque reminiscaris
delicta mea vel parentum meorum
4 quoniam non
oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in
direptionem et captivitatem
et mortem et in fabulam et in
inproperium omnibus
nationibus in quibus dispersisti nos
5 et nunc Domine
magna iudicia tua quia non egimus secundum
praecepta tua et non
ambulavimus sinceriter coram te
6 et nunc Domine
secundum voluntatem tuam fac mecum et
praecipe in pace recipi
spiritum meum expedit enim mihi mori
magis quam vivere
7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in
civitate
Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis
patris sui
8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine
Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam
9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei
dicens amplius ex te non
videamus filium aut filiam super
terram interfectrix virorum tuorum
10 numquid et me
occidere vis sicut et iam septem occidisti ad
hanc vocem perrexit
in superiori cubiculo domus suae et tribus
diebus et tribus noctibus
non manducavit neque bibit
11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum
ut
ab isto inproperio liberaret eam
12 factum
est autem tertia die dum conpleret orationem
benedicens Dominum
13 dixit
benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui
cum iratus fueris misericordiam facies et in
tempore
tribulationis peccata
dimittis his qui invocant te
14 ad te Domine
faciem meam converto ad te oculos meos
converto
15 peto Domine
ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut
certe desuper terra
eripias me
16 tu scis
Domine quia numquam concupivi virum et mundam
servavi animam meam
ab omni concupiscentia
17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in
levitate ambulant
participem me praebui
18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi
suscipere
19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan
digni
non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
20 non est enim in hominis potestate consilium tuum
21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius
si
in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione
fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam
tuam pervenire licebit
22 non enim
delectaris in perditionibus nostris quia post
tempestatem tranquillum
facis et post lacrimationem et fletum
exultationem infundis
23 sit
nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
24 in illo
tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu
gloriae summi Dei
25 et missus est
angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret
ambos quorum uno
tempore fuerat oratio in conspectu Domini
recitata
|