Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 5.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

1 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque

 praecepisti mihi faciam pater

2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit

 neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua

 pergatur illuc aliquando cognovi

3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem

 eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat

 tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem

 praecinctum et quasi paratum ad ambulandum

6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit

 unde te habemus bone iuvenis

7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti

 viam quae ducit in regionem Medorum

8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi

 et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages

 civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis

9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem

 patri meo

10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae

 admiratus pater rogat ut introiret ad eum

11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper

 sit

12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo

 et lumen caeli non video

13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo

 cureris

14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium

 meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi

 mercedem tuam

15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de

 qua tribu es tu

17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an

 ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae

 magni filius

19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne

 irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi

 reducam filium tuum

21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in

 itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum

22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit

 Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul

23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere

 baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis

24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum

25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias

 conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum

26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius

 noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum

27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene

 disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio

 revertatur ad nos

28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License