8.
1 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de
cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos
3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit
eum
in deserto superioris Aegypti
4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra
exsurge
deprecemus Deum hodie et
cras et secundum cras quia istis
tribus noctibus Deo iungimur
tertia autem transacta nocte in
nostro erimus coniugio
5 filii quippe
sanctorum sumus et non possumus ita coniungi
sicut et gentes quae
ignorant Deum
6 surgentes
autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas
daretur eis
7 dixitque
Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te
caeli et terra et mare
fontes et flumina et omnis creatura tua
quae in eis sunt
8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium
Evam
9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio
sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua
benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum
10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis
et
consenescamus ambo pariter sani
11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit
Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris
illis septem qui sunt ingressi ad eam
13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel
dixit
14 mitte unam ex
ancillis tuis et videat si mortuus est ut
sepeliam illum antequam inlucescat
15 at illa
mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum
repperitque eos
incolomes secum pariter dormientes
16 reversa
nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum
Raguhel videlicet et Anna uxor eius
17 et dixerunt benedicimus
te Domine Deus Israhel quia non
contigit nobis quemadmodum
putabamus
18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a
nobis inimicum persequentem
nos
19 misertus es autem
duobus unicis fac eos Domine in plenius
benedicere te et
sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis
offerre ut cognoscat
universitas gentium quia tu es Deus solus
in universa terra
20 statimque
praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam
quam fecerant priusquam
lucesceret
21 uxori autem
suae dixit ut instrueret convivium et
praepararet omnia
quae in cibos erant iter agentibus necessaria
22 duas quoque
vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit
et parari epulas omnibus
vicinis suis et cunctis amicis
23 et adiuravit
Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur
apud eum
24 de omnibus
autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem
dedit Tobiae et fecit hanc
scripturam ut pars dimidia quae
supererat post obitum eorum
Tobis dominio deveniret
|