Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 10.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

1 cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus

 erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus

 aut quare detentus est ibi

2 putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam

3 coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum

 eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime

 reverteretur filius eorum ad eos

4 flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque

 dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen

 oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae

 nostrae spem posteritatis nostrae

5 omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a

 nobis

6 cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius

 noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum

7 illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie

 exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes

 remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit

 venientem

8 at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego

 mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum

9 cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo

 dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis

10 cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum

 nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam

 partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in

 pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque

 gaudentem dimisit eum a se

11 dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro

 perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa

 conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros

 priusquam moriar

12 et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam

 et dimiserunt ire

13 monentes eam honorare soceros diligere maritum regere

 familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License