Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 11.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11.

1 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in

 medio itinere contra Nineven undecimo die

2 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti

 patrem tuum

3 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu

 insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum

 animalibus

4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam

 tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque

 Tobias ex felle illo et abierunt

5 Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde

 respicere poterat de longinquo

6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a

 longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens

 nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

7 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam

 statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad

 patrem tuum et osculare eum

8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod

 portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et

 videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit

9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi

 nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat

10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens

 pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt

 flere prae gaudio

12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri

 suo

14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex

 oculis eius quasi membrana ovi egredi

15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque

 visum recepit

16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes

 qui sciebant eum

17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam

 tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium

 meum

18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius

 et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa

 uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae

 fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat

20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes

 ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum

 ostenderat Deus

21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi

 sunt




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License