12.
1 tunc vocavit
ad se Tobias filium suum dixitque ei quid
possumus dare viro
isti sancto qui venit tecum
2 respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei
aut
quid dignum poterit esse beneficiis eius
3 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit
uxorem ipse me habere fecit
et daemonium ab ea conpescuit
gaudium parentibus eius fecit me ipsum a
devoratione piscis
eripuit te quoque fecit
videre lumen caeli et bonis omnibus per
eum repleti sumus
quid illi ad haec dignum poterimus dare
4 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur
medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
5 et vocantes
eum pater scilicet et filius tulerunt eum in
partem et rogare coeperunt
ut dignaretur dimidiam partem omnium
quae adtulerant acceptam
habere
6 tunc dixit eis
occulte benedicite Deum caeli et coram
omnibus viventibus
confitemini illi quoniam fecit vobiscum
misericordiam suam
7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem
Dei revelare et confiteri honorificum est
8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam
thesauros auri condere
9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat
peccata et faciet invenire vitam aeternam
10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt
animae suae
11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis
sermonem occultum
12 quando orabas
cum lacrimis et sepeliebas mortuos et
derelinquebas prandium et
mortuos abscondebas per diem in domo
tua et nocte sepeliebas ego
obtuli orationem tuam Domino
13 et quia
acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio
probaret te
14 et nunc misit
me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem
filii tui a daemonio
liberarem
15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus
ante Dominum
16 cumque haec
audissent turbati sunt et trementes ceciderunt
super faciem suam
17 dixitque eis
angelus pax vobis nolite timere
18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum
benedicite et cantate illi
19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo
invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
20 tempus est
ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem
benedicite Deum et
narrate omnia mirabilia eius
21 et cum haec
dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra
eum videre non potuerunt
22 tunc
prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum
et exsurgentes narraverunt
omnia mirabilia eius
|