Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13.

1 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et

 dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum

 tuum

2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et

 reducis et non est qui effugiat manum tuam

3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium

 laudate eum

4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum

 ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non

 est alius Deus omnipotens praeter eum

5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse

 salvabit nos propter misericordiam suam

6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore

 confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus

 vestris

7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi

 quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem

8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram

 Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam

9 ego autem et anima mea in eo laetabimur

10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae

 et confitemini illi

11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus

 manuum tuarum

12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut

 reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes

 captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum

13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te

14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes

 adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione

 habebunt

15 nomen magnum invocabunt in te

16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt

 omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui

 aedificaverint te

17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes

 benedicentur et congregabuntur ad Dominum

18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua

19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem

 civitatem suam

20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam

 claritatem Hierusalem

21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur

 et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius

22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur

 et per vicos eius alleluia cantabitur

23 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in

 saecula saeculorum super eam amen




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License