Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 14.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14.

1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus

 est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum

 suorum

2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est

 honorifice in Nineven

3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit

 sexagenarius vero recepit

4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono

 profectu timoris Dei perrexit in pace

5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum

 et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis

6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et

 fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad

 eam

7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae

 in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur

 omnes timentes Deum

8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et

 inhabitabunt in ea

9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel

10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in

 veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi

11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et

 elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni

 tempore in veritate et in tota virtute sua

12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed

 quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno

 sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc

13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei

14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit

 ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros

 suos

15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum

 gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus

 Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios

 filiorum suorum          

16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum

 gaudio sepelierunt eum

17 omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita

 et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo

 quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License