1.
1 Arfaxat
itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes
imperio suo et ipse
aedificavit civitatem potentissimam quam
appellavit Igbathanis
2 ex lapidibus quadratis
et sectis fecit muros eius in
altitudine cubitorum
septuaginta et in latitudine cubitorum
triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum
centum
3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum
spatio
tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium
4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et
in
gloria quadrigarum suarum
5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex
Assyriorum qui regnabat in
Nineven civitatem magnam pugnavit
contra Arfaxat et obtinuit
eum
6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et
Tigrin
et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum
7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum
est et misit ad omnes qui
habitabant in Cilicia et Damasco et
Libano
8 et ad gentes
quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes
Galileam in campo
magno Hesdraelon
9 et ad omnes
qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem
usque Hierusalem et omnem
terram Iesse quousque perveniatur ad
montes Aethiopiae
10 ad hos omnes
misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum
11 qui omnes uno
animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos
ac sine honore abiecerunt
12 tunc
indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram
illam et iuravit per
regnum et thronum suum quod defenderet se
de omnibus
regionibus his
|