Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2.

1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda

 die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis

 Assyriorum ut defenderet se

2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et

 habuit cum eis mysterium consilii sui

3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo

 subiugaret imperio

4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor

 rex Holofernem principem militiae suae

5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra

 eos praecipue qui contempserunt imperium meum

6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam

 subiugabis mihi

7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis

 Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit

 ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites

 sagittarios duodecim milia

8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem

 innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent

 copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat

 numerus

9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit

10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis

11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et

 equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut

 lucustae

12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos

 montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia

 castella eorum et obtinuit omnem munitionem

13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque

 omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem

 deserti et ad austrum terrae Celeon

14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit

 omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre

 usquequo perveniatur ad mare

15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth

 qui sunt ad austrum

16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem

 locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore

 gladii

17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis

 et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi

18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License