3.
1 tunc miserunt
legatos suos universarum urbium et
provinciarum reges ac
principes Syriae scilicet Mesopotamiae et
Syriae Sobal et Lybiae
atque Ciliciae qui venientes ad
Holofernem dixerunt
2 desinat
indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes
serviamus Nabuchodonosor
regi magno et subditi simus tibi quam
morientes cum interitu
nostro ipsi servitutis nostrae damna
patiamini
3 omnis civitas
nostra omnisque possessio omnes colles et
montes et campi armenta
boum greges ovium caprarumque equorum
camelorumque et universae
facultates nostrae atque familiae in
conspectu tuo sunt
4 sint omnia sub
lege tua
5 nos iam et
filii nostri servi tui sumus
6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra
sicut
placuerit tibi
7 tunc descendit
de montibus cum equitibus in virtute magna et
obtinuit omnem civitatem et
omnem inhabitantem terram
8 de universis
autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros
fortes et electos ad bellum
9 tantusque
metus provinciis illius incubuit ut universarum
urbium habitatores
principes et honorati simul cum populis
exirent in obviam venienti
10 excipientes
eum cum coronis et lampadibus ducentes choros
in tibiis et tympanis
11 nec ista
tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare
potuerunt
12 nam et
civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
13
praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos
terrae exterminaret videlicet ut ipse solus
diceretur deus ab
his nationibus quae
potuissent Holofernis potentia subiugari
14 pertransiens
autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque
Mesopotamiam venit
ad Idumeos in terra Gabaa
15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta
dies
in quibus diebus adunari
praecepit universum exercitum virtutis
suae
|