Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 6.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

1 factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis

 vehementer dixit ad Achior

2 quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel

 defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi

 Nabuchodonosor

3 cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse

 cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum

 perditione disperiet

4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae

 terrae tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et

 confixus cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra

 donec extermineris cum illis

5 porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat

 vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si

 verba mea haec putas impleri non posse

6 ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce

 ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii

 poenas exceperint ipse simul ultioni subiaceas

7 tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent

 Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu

 filiorum Israhel

8 et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per

 campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra

 eos fundibalarii

9 illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad

 arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus

 dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum

10 porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad

 eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi

 illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum

 vinctum Assyrii reliquissent

11 in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de

 tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel

12 in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior

 dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus

 et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum

 interficere eum

13 quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis

 hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam

 ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc

 quod dixisset Deus caeli defensor eorum est

14 cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in

 faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu

 unianimes preces suas Deo effuderunt

15 dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam

 illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum

 sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes

 de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes

 humilias

16 finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione

 conpleta consolati sunt Achior

17 dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem

 praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis

 tu interitum videas

18 cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis

 suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi

 ita cum tuis omnibus converseris

19 tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et

 fecit cenam magnam

20 et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio

 refecerunt

21 postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem

 intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License