8.
1 et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat
filia
Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii
Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae
filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii
Ruben
2 et vir eius
fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis
hordiariae
3 instabat enim
super alligantes manipulos in campo et venit
aestus super caput eius et
mortuus est in Bethuliam civitatem
suam et sepultus est illic
cum patribus suis
4 erat autem
Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et
mensibus sex
5 et in
superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum
in quo cum puellis suis
clausa morabatur
6 et habens
super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus
diebus vitae suae
praeter sabbata et neomenia et festa domus
Israhel
7 erat autem
eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat
divitias multas et familiam
copiosam ac possessiones armentis
boum et gregibus ovium
plenas
8 et erat haec
in eo omnibus famosissima quoniam timebat
Dominum valde nec erat qui
loqueretur de illa verbum malum
9 haec itaque
cum audisset quoniam Ozias promisisset quod
transacto quinto die
traderet civitatem misit ad presbyteros
Chabri et Carmin
10 et venerunt
ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in
quo consensit Ozias ut
tradat civitatem Assyriis si intra
quinque dies non venerit
vobis adiutorium
11 et qui estis
vos qui temptatis Dominum
12 non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius
qui iram excitet et furorem
accendat
13 posuistis vos
tempus miserationis Domini et in arbitrium
vestrum diem constituistis ei
14 sed quia patiens
est Dominus in hoc ipso paeniteamur et
indulgentiam eius lacrimis
postulemus
15 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut
filius hominis ad
iracundiam inflammabitur
16 et ideo
humiliemus illi animas nostras et in spiritu
constituti humiliato
servientes illi
17 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic
faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor
nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate
gloriemur
18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui
dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
19 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in
confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus
praeter ipsum
20 expectemus humiles consolationem eius et exquiret
sanguinem
nostrum de adflictionibus
inimicorum nostrorum et humiliabit
omnes gentes quaecumque
insurgunt contra nos et faciet illas
sine honore Dominus Deus
noster
21 et nunc
fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo
Dei ex vobis pendet
anima illorum adloquio vestro corda eorum
erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut
probarentur si vere colerent Deum suum
22 memores esse debent quomodo pater noster Abraham
temptatus
est et per multas
tribulationes probatus Dei amicus effectus
est
23 sic Isaac sic
Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo
per multas tribulationes
transierunt fideles
24 illi autem
qui temptationes non susceperunt cum timore
Domini et patientia
sua inproperium murmurationis suae contra
Dominum protulerunt
25 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus
perierunt
26 et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse
supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad
emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus
28 et dixerunt
illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es
vera sunt et non est in
sermonibus tuis ulla reprehensio
29 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et
timens
Dominum
30 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse
cognoscitis
31 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate
ut
firmum faciat consilium
meum Deus
32 stabitis vos
ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea
et orate ut sicut dixistis
in diebus quinque respiciat Dominus
populum suum Israhel
33 vos autem
nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem
vobis nihil aliud
fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum
nostrum
34 et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et
Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et
revertentes abierunt
|