9.
1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum
et
induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et
prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in
defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in
coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in
confusionem
3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in
captivitatem et omnem
praedam in divisionem servis tuis qui
zelaverunt zelum tuum
subveni quaeso te Domine Deus meus mihi
viduae
4 tu enim
fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc
factum est quod ipse
voluisti
5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in
providentia tua posuisti
6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre
Aegyptiorum dignatus es
quando post servos tous armati
currebant confidentes in
quadrigis et in equitatu suo et in
multitudine
bellatorum
7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt
eos
8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9 sic fiant et
isti Domine qui confidunt in multitudine sua et
in corribus suis et in
contis et in sagittis suis et in lanceis
gloriantur
10 et nesciunt quia
tu ipse es Deus noster qui conteris bella
ab initio et Dominus nomen
est tibi
11 erige
brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem
eorum in virtute tua cadat virtus eorum in
iracundiam tuam qui
promittunt se violare sancta tua et polluere
tabernaculum
honoris tui et
deicere gladio suo cornu altaris tui
12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13 capiatur
laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex
labiis caritatis meae
14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et
virtutem
ut evertam illum
15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea
deiecerit
eum
16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in
equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt
tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius
creaturae
exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia
praesumentem
18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et
in
corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua
sanctificatione permaneat
19 et omnes
gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est
alius praeter te
|