10.
1 factum est
autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit
de loco quo iacuerat
prostrata Domino
2 vocavitque
abram suam et descendens in domum suam abstulit
a se cilicium et exuit se
vestimentis viduitatis suae
3 et lavit
corpus suum et unxit se myrro optimo et
discriminavit crinem
capitis sui et inposuit mitram super caput
suum et induit se
vestimentis iucunditatis suae induitque
sandalia pedibus suis
adsumpsitque dextraliola et lilia et
inaures et anulos et
omnibus ornamentis suis ornavit se
4 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista
conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo
Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili
decore omnium oculis appareret
5 inposuit
itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et
pulenta et palatas et panes
et caseum et profecta est
6 cumque venisset
ad portas civitatis invenerunt expectantem
Oziam et presbyteros
civitatis
7 qui cum
vidissent eam stupentes mirati sunt nimis
pulchritudinem eius
8 nihil tamen
interrogantes eam dimiserunt transire dicentes
Deus patrum nostrorum det
tibi gratiam et omne consilium tui
cordis sua virtute
corroboret ut glorietur super te Hierusalem
et sit nomen tuum in numero
sanctorum et iustorum
9 et dixerunt
hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat
10 Iudith vero
orans Dominum transiit portas ipsa et abra
eius
11 factum est
autem cum descenderet montem circa ortum diei
occurrerunt ei exploratores
Assyriorum et tenuerunt illam
dicentes unde venis aut quo
vadis
12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a
facie
eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in
depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro
tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu
vestro
13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem
principis Holofernis ut
indicem illi secreta illorum et
ostendam illi quo aditu
possit obtinere eos ita ut non cadat
unus vir de exercitu eius
14 et cum
audissent viri verba eius considerabant faciem eius
et erat in oculis eorum
stupor quoniam mirabantur
pulchritudinem eius nimis
15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale
repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum
16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius
bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque
illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam
17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in
suis oculis Holofernis
18 dixeruntque
ad eum satellites eius quis contemnat populum
Hebraeorum qui tam decoras
mulieres habent ut non pro his
merito pugnare contra eos
debeamus
19 videns itaque
Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod
erat ex purpura et auro et
zmaragdo et lapidibus pretiosis
intextum
20 et cum in
faciem eius intendisset adoravit eum prosternens
se super terram et
levaverunt illam servi Holofernis iubente
domino suo
|