12.
1 tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius
et iussit illic manere eam
et constituit quid daretur illi de
convivio suo
2 cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex
his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex
his autem quae mihi detuli manducabo
3 cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum
detulisti quid faciemus tibi
4 et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non
expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea
haec quae cogitavi et
induxerunt illam servi eius in
tabernaculo quo praeceperat
5 et petiit dum
introiret ut daretur ei copia nocte et ante
lucem egrediendi
foras ad orationem et deprecandi Dominum
6 et praecepit
cubiculariis suis ut sicut placeret illi
exiret et introiret ad
orandum Deum suum per triduum
7 et exiebat
noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in
fontem aquae
8 et ut
ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret
viam eius ad
liberationem populi sui
9 et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum
acciperet escam suam in vesperam
10 et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis
suis et dixit ad Bagao
eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut
sponte consentiat
habitare mecum
11 foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum
agendo ut inmunis transeat ab eo
12 tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur
bona
puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem
eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate
13 cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino
meo
14 omne quod
erit ante oculos eius bonum et optimum faciam
quicquid autem illi
placuerit hoc mihi erit optimum omnibus
diebus vitae meae
15 et surrexit
et ornavit se vestimento suo et ingressa
stetit ante faciem eius
16 cor autem Holofernis
concussum est erat enim ardens in
concupiscentia eius
17 et dixit ad
eam Holofernis bibe nunc et accumbe in
iucunditate quoniam
gratiam invenisti coram me
18 et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est
anima
mea hodie prae omnibus diebus meis
19 et accepit et
manducavit et bibit coram ipso ea quae
paraverat illi
ancilla eius
20 et iucundus
factus est Holofernis ad illam bibitque vinum
nimis multum quantum
numquam biberat in vita sua
|