15.
1 cumque omnis exercitus
decollatum Holofernem audisset fugit
mens et consilium ab eis et
solo tremore et metu agitati fugae
praesidium sumunt
2 ita ut nullus
loqueretur cum proximo suo sed inclinato
capite relictis omnibus
evadere Hebraeos quos armatos venire
super se audierant
fugientes per vias camporum et semitas
collium
3 videntes
itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt
clangentes tubis et
ululantes post ipsos
4 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites
filii autem Israhel uno
agmine persequentes debilitabant omnes
quos invenire potuissent
5 misitque Ozias
nuntios per omnes civitates et regiones
Israhel
6 omnis itaque
regio omnisque urbs electam iuventutem misit
armatam post eos et
persecuti sunt eos in ore gladii quousque
pervenirent ad extremitatem
finium suarum
7 reliqui autem
qui erant in Bethulia ingressi sunt castra
Assyriorum et praedam quam
fugientes Assyrii reliquerant
abstulerunt et honestati
sunt valde
8 hii vero qui
victores reversi sunt ad Bethuliam omnia
quaeque erant illorum
abstulerunt secum ita ut non esset
numerus in pecoribus in
iumentis et universis mobilibus eorum
ut a minimo usque ad magnum
omnes divites fierent de
praedationibus eorum
9 Ioachim autem
summus pontifex de Hierusalem venit in
Bethuliam cum universis
presbyteris suis ut videret Iudith
10 quae cum
exisset ad illum benedixerunt illam omnes una
voce dicentes tu
gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu
honorificentia populi nostri
11 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo
quod
castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo
et manus Domini confortavit
te et ideo eris benedicta in
aeternum
12 et dixit
omnis populus fiat fiat
13 per dies autem triginta vix collecta est spolia
Assyriorum
a populo Israhel
14 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse
probata sunt dederunt
Iudith in auro et argento et vestibus et
gemmis et omni supellectile
et tradita sunt illi omnia a populo
15 et omnes
populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et
iuvenibus in organis et
citharis
|