1 in diebus Asueri qui regnavit ab
India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias
2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni
eius exordium fuit
3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande
convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum
inclitis et praefectis provinciarum coram se
4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac
magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et
octoginta diebus
5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem
populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit
convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu
consitum erat
6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris
et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui
eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli
quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide
dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat
7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis
et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia
regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur
8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum
sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret
unusquisque quod vellet
9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in
palatio ubi rex Asuerus manere consueverat
10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post
nimiam potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et
Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius
ministrabant
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito
super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius
pulchritudinem erat enim pulchra valde
12 quae rennuit et ad regis imperium quod per
eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus
13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper
ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum
14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar
et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum
atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant
15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae
Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
16 responditque Mamuchan audiente rege atque
principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos
qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres
ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret
ad eum et illa noluit
18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges
Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est
indignatio
19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua
et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est
ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae
melior illa est accipiat
20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum
tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant
maritis suis
21 placuit consilium eius regi et principibus
fecitque rex iuxta consultum Mamuchan
22 et misit epistulas ad universas provincias
regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos
divulgari
|