1 his itaque gestis postquam regis Asueri
deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa
esset
2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius
quaerantur regi puellae virgines ac speciosae
3 et mittantur qui considerent per
universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem
Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus
et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus
necessaria
4 et quaecumque inter omnes oculis regis
placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant
iussit fieri
5 erat vir iudaeus in Susis civitate
vocabulo Mardocheus filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
6 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore
quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
7 qui fuit nutricius filiae fratris sui
Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat
pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi
eam adoptavit in filiam
8 cumque percrebuisset regis imperium et
iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo
traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut
servaretur in numero feminarum
9 quae placuit ei et invenit gratiam in
conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et
septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius
ornaret atque excoleret
10 quae noluit indicare ei populum et
patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
11 qui deambulabat cotidie ante vestibulum
domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire
volens quid ei accideret
12 cum autem venisset tempus singularum per
ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum
muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses
oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus
uterentur
13 ingredientesque ad regem quicquid
postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de
triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant
14 et quae intraverat vespere egrediebatur
mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi
erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra
redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
15 evoluto autem tempore per ordinem
instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat
in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed
quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit
erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et
amabilis videbatur
16 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense
decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius
17 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres
habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit
diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi
18 et iussit convivium praeparari permagnificum
cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit
requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam
principalem
19 cumque et secundo quaererentur virgines et
congregarentur Mardocheus manebat ad regis ianuam
20 necdumque prodiderat Hester patriam et populum
suum iuxta mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et
ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
21 eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam
morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant
et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et
occidere eum
22 quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit
reginae Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
23 quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum
in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege
|