1 quae cum audisset Mardocheus scidit
vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae
civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii
gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac
locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos
ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
4 ingressae sunt autem puellae Hester et
eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut
ablato sacco induerent eum quam accipere noluit
5 accitoque Athac eunucho quem rex
ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc
faceret
6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum
stantem in platea civitatis ante ostium palatii
7 qui indicavit ei omnia quae acciderant
quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret
argentum
8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis
dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et
deprecaretur eum pro populo suo
9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia
quae Mardocheus dixerat
10 quae respondit ei et iussit ut diceret
Mardocheo
11 omnes servi regis et cunctae quae sub
dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus
interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur
nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita
possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam
diebus non sum vocata ad eum
12 quod cum audisset Mardocheus
13 rursum mandavit Hester dicens ne putes
quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
14 si enim nunc silueris per aliam
occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis
novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris
15 rursumque Hester haec Mardocheo verba
mandavit
16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in
Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac
noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad
regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo
17 ivit itaque Mardocheus et fecit omnia
quae ei Hester praeceperat
|