1 intravit itaque rex et Aman ut biberent
cum regina
2 dixitque ei rex etiam in secundo die
postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis
fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis
3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis
tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum
pro quo obsecro
4 traditi enim sumus ego et populus meus ut
conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur
esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius
crudelitas redundat in regem
5 respondensque rex Asuerus ait quis est
iste et cuius potentiae ut haec audeat facere
6 dixit Hester hostis et inimicus noster
pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac
reginae ferre non sustinens
7 rex autem surrexit iratus et de loco
convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret
Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum
8 qui cum reversus esset de horto nemoribus
consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in
quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea
necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius
9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui
stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est
pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit
rex adpendite eum in eo
10 suspensus est itaque Aman in patibulo
quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit
|