1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat
vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
2 natique sunt ei septem filii et tres
filiae
3 et fuit possessio eius septem milia ovium
et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac
familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales
4 et ibant filii eius et faciebant
convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores
suas ut comederent et biberent cum eis
5 cumque in orbem transissent dies convivii
mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat
holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et
benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus
6 quadam autem die cum venissent filii Dei
ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
7 cui dixit Dominus unde venis qui
respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
8 dixitque Dominus ad eum numquid
considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et
rectus et timens Deum ac recedens a malo
9 cui respondens Satan ait numquid frustra
timet Iob Deum
10 nonne tu vallasti eum ac domum eius
universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et
possessio illius crevit in terra
11 sed extende paululum manum tuam et tange
cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa
quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque
est Satan a facie Domini
13 cum autem quadam die filii et filiae eius
comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves
arabant et asinae pascebantur iuxta eos
15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et
pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter
et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et
effugi ego solus ut nuntiarem tibi
17 sed et illo adhuc loquente venit alius et
dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon
et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi
18 loquebatur ille et ecce alius intravit et
dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris
sui primogeniti
19 repente ventus vehemens inruit a regione
deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos
tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi
20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam
et tonso capite corruens in terram adoravit
21 et dixit nudus egressus sum de utero
matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen
Domini benedictum
22 in omnibus his non peccavit Iob neque
stultum quid contra Deum locutus est
|