1 post
haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2 et locutus est
3 pereat dies in qua natus sum et nox in
qua dictum est conceptus est homo
4 dies ille vertatur in tenebras non
requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis
occupet eum caligo et involvatur amaritudine
6 noctem illam tenebrosus turbo possideat
non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
7 sit nox illa solitaria nec laude digna
8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt
suscitare Leviathan
9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem
et non videat nec ortum surgentis aurorae
10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me
nec abstulit mala ab oculis meis
11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero
non statim perii
12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13 nunc enim dormiens silerem et somno meo
requiescerem
14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant
sibi solitudines
15 aut cum principibus qui possident aurum
et replent domos suas argento
16 aut sicut abortivum absconditum non
subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi
requieverunt fessi robore
18 et quondam vincti pariter sine molestia
non audierunt vocem exactoris
19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber
a domino suo
20 quare data est misero lux et vita his qui in
amaritudine animae sunt
21 qui expectant mortem et non venit quasi
effodientes thesaurum
22 gaudentque vehementer cum invenerint
sepulchrum
23 viro cuius abscondita est via et
circumdedit eum Deus tenebris
24 antequam comedam suspiro et quasi
inundantes aquae sic rugitus meus
25 quia timor quem timebam evenit mihi et
quod verebar accidit
26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et
venit super me indignatio
|