1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me
eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me
ita iudices
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et
opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut
videt homo et tu videbis
5 numquid sicut dies hominis dies tui et
anni tui sicut humana sunt tempora
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum
meum scruteris
7 et scias quia nihil impium fecerim cum
sit nemo qui de manu tua possit eruere
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me
totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris
me et in pulverem reduces me
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut
caseum me coagulasti
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus
et nervis conpegisti me
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et
visitatio tua custodivit spiritum meum
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia
universorum memineris
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab
iniquitate mea mundum me esse non pateris
15 et si impius fuero vae mihi est et si
iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16 et propter superbiam quasi leaenam capies
me reversusque mirabiliter me crucias
17 instauras testes tuos contra me et
multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam
consumptus essem ne oculus me videret
19 fuissem quasi qui non essem de utero
translatus ad tumulum
20 numquid non paucitas dierum meorum
finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21 antequam vadam et non revertar ad terram
tenebrosam et opertam mortis caligine
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra
mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
|