1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2 numquid qui multa loquitur non et audiet
aut vir verbosus iustificabitur
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros
inriseris a nullo confutaberis
4 dixisti enim purus est sermo meus et
mundus sum in conspectu tuo
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et
aperiret labia sua tibi
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et
quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo
quam meretur iniquitas tua
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad
perfectum Omnipotentem repperies
8 excelsior caelo est et quid facies
profundior inferno et unde cognosces
9 longior terrae mensura eius et latior
mari
10 si subverterit omnia vel in unum
coartaverit quis contradicet ei
11 ipse enim novit hominum vanitatem et
videns iniquitatem nonne considerat
12 vir vanus in superbiam erigitur et
tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti
ad eum manus tuas
14 si iniquitatem quod est in manu tua
abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula
et eris stabilis et non timebis
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi
aquarum quae praeterierint recordaberis
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi
ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et
defossus securus dormies
19 requiesces et non erit qui te exterreat
et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20 oculi autem impiorum deficient et
effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
|