1 respondens autem Iob dixit
2 ergo vos estis soli homines et vobiscum
morietur sapientia
3 et mihi est cor sicut et vobis nec
inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
4 qui deridetur ab amico suo sicut ego
invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
5 lampas contempta apud cogitationes
divitum parata ad tempus statutum
6 abundant tabernacula praedonum et
audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
7 nimirum interroga iumenta et docebunt te
et volatilia caeli et indicabunt tibi
8 loquere terrae et respondebit tibi et
narrabunt pisces maris
9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
10 in cuius manu anima omnis viventis et
spiritus universae carnis hominis
11 nonne auris verba diiudicat et fauces
comedentis saporem
12 in antiquis est sapientia et in multo tempore
prudentia
13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet
consilium et intellegentiam
14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si
incluserit hominem nullus est qui aperiat
15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si
emiserit eas subvertent terram
16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit
et decipientem et eum qui decipitur
17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices
in stuporem
18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes
eorum
19 ducit sacerdotes inglorios et optimates
subplantat
20 commutans labium veracium et doctrinam
senum auferens
21 effundit despectionem super principes et
eos qui oppressi fuerant relevans
22 qui revelat profunda de tenebris et
producit in lucem umbram mortis
23 qui multiplicat gentes et perdet eas et
subversas in integrum restituet
24 qui inmutat cor principum populi terrae
et decipit eos ut frustra incedant per invium
25 palpabunt quasi in tenebris et non in
luce et errare eos faciet quasi ebrios
|