1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit
auris mea et intellexi singula
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec
inferior vestri sum
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum
Deo cupio
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii
et cultores perversorum dogmatum
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse
sapientes
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum
meorum adtendite
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo
loquamini dolos
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare
nitimini
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut
decipietur ut homo vestris fraudulentiis
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius
accipitis
11 statim ut se commoverit turbabit vos et
terror eius inruet super vos
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur
in lutum cervices vestrae
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens
suggesserit
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam
meam porto in manibus meis
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen
vias meas in conspectu eius arguam
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in
conspectu eius omnis hypocrita
17 audite sermonem meum et enigmata
percipite auribus vestris
18 si fuero iudicatus scio quod iustus
inveniar
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare
tacens consumor
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie
tua non abscondar
21 manum tuam longe fac a me et formido tua
non me terreat
22 et voca me et respondebo tibi aut certe
loquar et tu responde mihi
23 quantas habeo iniquitates et peccata
scelera mea et delicta ostende mihi
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris
me inimicum tuum
25 contra folium quod vento rapitur ostendis
potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere
me vis peccatis adulescentiae meae
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes
semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi
vestimentum quod comeditur a tinea
|