1 respondens autem Iob dixit
2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes
vos estis
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid
tibi molestum est si loquaris
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam
esset anima vestra pro anima mea
5 consolarer et ego vos sermonibus et
moverem caput meum super vos
6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi
parcens vobis
7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor
meus et si tacuero non recedet a me
8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili
redacti sunt omnes artus mei
9 rugae meae testimonium dicunt contra me et
suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
10 collegit furorem suum in me et comminans mihi
infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus
est
11 aperuerunt super me ora sua
exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus
impiorum me tradidit
13 ego ille quondam opulentus repente
contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
14 circumdedit me lanceis suis convulneravit
lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
15 concidit me vulnere super vulnus inruit
in me quasi gigans
16 saccum consui super cutem meam et operui
cinere cornu meum
17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae
meae caligaverunt
18 haec passus sum absque iniquitate manus
meae cum haberem mundas ad Deum preces
19 terra ne operias sanguinem meum neque
inveniat locum in te latendi clamor meus
20 ecce enim in caelo testis meus et
conscius meus in excelsis
21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo
iudicatur filius hominis cum collega suo
23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per
quam non revertar ambulo
|