1 respondens
autem Sophar Naamathites dixit
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et
mens in diversa rapitur
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus
intellegentiae meae respondebit mihi
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super
terram
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium
hypocritae ad instar puncti
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et
caput eius nubes tetigerit
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum
viderant dicent ubi est
8 velut somnium avolans non invenietur transiet
sicut visio nocturna
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra
intuebitur eum locus suus
10 filii eius adterentur egestate et manus illius
reddent ei dolorem suum
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius
et cum eo in pulverem dormient
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet
illud sub lingua sua
13 parcet illi et non derelinquet illud et
celabit in gutture suo
14 panis eius in utero illius vertetur in
fel aspidum intrinsecus
15 divitias quas devoravit evomet et de
ventre illius extrahet eas Deus
16 caput aspidum suget occidet eum lingua
viperae
17 non videat rivulos fluminis torrentes
mellis et butyri
18 luet quae fecit omnia nec tamen
consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
19 quoniam confringens nudavit pauperes
domum rapuit et non aedificavit eam
20 nec est satiatus venter eius et cum
habuerit quae cupierat possidere non poterit
21 non remansit de cibo eius et propterea
nihil permanebit de bonis eius
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit
et omnis dolor inruet in eum
23 utinam impleatur venter eius ut emittat
in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum
aereum
25 eductus et egrediens de vagina sua et
fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
26 omnes tenebrae absconditae sunt in
occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in
tabernaculo suo
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et
terra consurget adversus eum
28 apertum erit germen domus illius
detrahetur in die furoris Dei
29 haec est pars hominis impii a Deo et
hereditas verborum eius a Domino
|