1 respondens autem Iob dixit
2 audite quaeso sermones meos et agetis
paenitentiam
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea
si videbitur verba ridete
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito
non debeam contristari
5 adtendite me et obstupescite et superponite
digitum ori vestro
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et
concutit carnem meam tremor
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt
confortatique divitiis
8 semen eorum permanet coram eis
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
9 domus eorum securae sunt et pacatae
et non est virga Dei super illos
10 bos eorum concepit et non abortit
vacca peperit et non est privata fetu suo
11 egrediuntur quasi greges parvuli
eorum et infantes eorum exultant lusibus
12 tenent tympanum et citharam et
gaudent ad sonitum organi
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna
descendunt
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam
viarum tuarum nolumus
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis
prodest si oraverimus illum
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
consilium impiorum longe sit a me
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et
superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et
sicut favilla quam turbo dispergit
19 Deus servabit filiis illius dolorem
patris et cum reddiderit tunc sciet
20 videbunt oculi eius interfectionem suam
et de furore Omnipotentis bibet
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua
post se et si numerus mensuum eius dimidietur
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam
qui excelsos iudicat
23 iste moritur robustus et sanus dives et
felix
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa
illius inrigantur
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque
ullis opibus
26 et tamen simul in pulverem dormient et
vermes operient eos
27 certe novi cogitationes vestras et
sententias contra me iniquas
28 dicitis enim ubi est domus principis et
ubi tabernacula impiorum
29 interrogate quemlibet de viatoribus et
haec eadem eum intellegere cognoscetis
30 quia in diem perditionis servabitur malus
et ad diem furoris ducitur
31 quis arguet coram eo viam eius et quae
fecit quis reddet illi
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie
mortuorum vigilabit
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se
omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum
responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
|