1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum
perfectae fuerit scientiae
3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers
si inmaculata fuerit via tua
4 numquid timens arguet te et veniet tecum in
iudicium
5 et non propter malitiam tuam plurimam et
infinitas iniquitates tuas
6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine
causa et nudos spoliasti vestibus
7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti
panem
8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et
potentissimus obtinebas eam
9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum
comminuisti
10 propterea circumdatus es laqueis et
conturbat te formido subita
11 et putabas te tenebras non visurum et
impetu aquarum inundantium non oppressurum
12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et
super stellarum vertices sublimetur
13 et dicis quid enim novit Deus et quasi
per caliginem iudicat
14 nubes latibulum eius nec nostra
considerat et circa cardines caeli perambulat
15 numquid semitam saeculorum custodire
cupis quam calcaverunt viri iniqui
16 qui sublati sunt ante tempus suum et
fluvius subvertit fundamentum eorum
17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil
possit facere Omnipotens aestimabant eum
18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum
sententia procul sit a me
19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens
subsannabit eos
20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias
eorum devoravit ignis
21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et
per haec habebis fructus optimos
22 suscipe ex ore illius legem et pone
sermones eius in corde tuo
23 si reversus fueris ad Omnipotentem
aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
24 dabit pro terra silicem et pro silice
torrentes aureos
25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et
argentum coacervabitur tibi
26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues
et elevabis ad Deum faciem tuam
27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua
reddes
28 decernes rem et veniet tibi et in viis
tuis splendebit lumen
29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria
et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia
manuum suarum
|