1 respondens
autem Iob dixit
2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus
plagae meae adgravata est super gemitum meum
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo
increpationibus
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam
quid loquatur mihi
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec
magnitudinis suae mole me premat
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad
victoriam iudicium meum
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem
non intellegam eum
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si
me vertam ad dextram non videbo illum
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi
aurum quod per ignem transit
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius
custodivi et non declinavi ex ea
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu
meo abscondi verba oris eius
13 ipse enim solus est et nemo avertere
potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14 cum expleverit in me voluntatem suam et
alia multa similia praesto sunt ei
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et
considerans eum timore sollicitor
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens
conturbavit me
17 non enim perii propter inminentes
tenebras nec faciem meam operuit caligo
|