1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui
autem noverunt eum ignorant dies illius
2 alii terminos transtulerunt diripuerunt
greges et paverunt eos
3 asinum pupillorum abigerunt et
abstulerunt pro pignore bovem viduae
4 subverterunt pauperum viam et
oppresserunt pariter mansuetos terrae
5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus
suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi
oppresserunt vindemiant
7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus
non est operimentum in frigore
8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen
amplexantur lapides
9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum
pauperem spoliaverunt
10 nudis et incedentibus absque vestitu et
esurientibus tulerunt spicas
11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis
torcularibus sitiunt
12 de civitatibus fecerunt viros gemere et
anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt
vias eius nec reversi sunt per semitas illius
14 mane primo consurgit homicida interficit egenum
et pauperem per noctem vero erit quasi fur
15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me
videbit oculus et operiet vultum suum
16 perfodit in tenebris domos sicut in die
condixerant sibi et ignoraverunt lucem
17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram
mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars
eius in terra nec ambulet per viam vinearum
19 ad nimium calorem transeat ab aquis
nivium et usque ad inferos peccatum illius
20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius
vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae
bene non fecit
22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum
steterit non credet vitae suae
23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur
eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et
humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum
conterentur
25 quod si non est ita quis me potest arguere esse
mentitum et ponere ante Deum verba mea
|