1 respondens autem Iob dixit
2 cuius adiutor es numquid inbecilli et
sustentas brachium eius qui non est fortis
3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet
sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen
tuum
5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui
habitant cum eis
6 nudus est inferus coram illo et nullum
est operimentum perditioni
7 qui extendit aquilonem super vacuum et
adpendit terram super nihili
8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non
erumpant pariter deorsum
9 qui tenet vultum solii sui et expandit
super illud nebulam suam
10 terminum circumdedit aquis usque dum
finiantur lux et tenebrae
11 columnae caeli contremescunt et pavent ad
nutum eius
12 in fortitudine illius repente maria
congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
13 spiritus eius ornavit caelos et
obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius
et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum
magnitudinis illius intueri
|