1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo
conflatur
2 ferrum
de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
3 tempus posuit tenebris et universorum
finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
4 dividit torrens a populo peregrinante eos
quos oblitus est pes egentis hominum et invios
5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne
subversa est
6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
7 semitam ignoravit avis nec intuitus est
oculus vulturis
8 non calcaverunt eam filii institorum nec
pertransivit per eam leaena
9 ad silicem extendit manum suam
subvertit a radicibus montes
10 in petris rivos excidit et omne pretiosum
vidit oculus eius
11 profunda quoque fluviorum scrutatus est
et abscondita produxit in lucem
12 sapientia vero ubi invenitur et quis est
locus intellegentiae
13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra
suaviter viventium
14 abyssus dicit non est in me et mare
loquitur non est mecum
15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec
adpendetur argentum in commutatione eius
16 non conferetur tinctis Indiae coloribus
nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec
commutabuntur pro ea vasa auri
18 excelsa et eminentia non memorabuntur
conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia
nec tincturae mundissimae conponetur
20 unde ergo sapientia veniet et quis est
locus intellegentiae
21 abscondita est ab oculis omnium viventium
volucres quoque caeli latet
22 perditio et mors dixerunt auribus nostris
audivimus famam eius
23 Deus intellegit viam eius et ipse novit
locum illius
24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia
quae sub caelo sunt respicit
25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit
mensura
26 quando ponebat pluviis legem et viam
procellis sonantibus
27 tunc vidit illam et enarravit et
praeparavit et investigavit
28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est
sapientia et recedere a malo intellegentia
|