1 addidit
quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos
secundum dies quibus Deus custodiebat me
3 quando splendebat lucerna eius
super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando
secreto Deus erat in tabernaculo meo
5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo
pueri mei
6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat
mihi rivos olei
7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea
parabant cathedram mihi
8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes
adsurgentes stabant
9 principes cessabant loqui et digitum superponebant
ori suo
10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum
gutturi suo adherebat
11 auris audiens beatificabat me et oculus videns
testimonium reddebat mihi
12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum
cui non esset adiutor
13 benedictio perituri super me veniebat et cor
viduae consolatus sum
14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut
vestimento et diademate iudicio meo
15 oculus fui caeco et pes claudo
16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam
17 conterebam molas iniqui et de dentibus
illius auferebam praedam
18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma
multiplicabo dies
19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur
in messione mea
20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in
manu mea instaurabitur
21 qui me audiebant expectabant sententiam
et intenti tacebant ad consilium meum
22 verbis meis addere nihil audebant et
super illos stillabat eloquium meum
23 expectabant me sicut pluviam et os suum
aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux
vultus mei non cadebat in terram
25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem
quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
|