1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres
ponere cum canibus gregis mei
2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita
ipsa putabantur indigni
3 egestate et fame steriles qui rodebant in
solitudine squalentes calamitate et miseria
4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix
iuniperorum erat cibus eorum
5 qui de convallibus ista rapientes cum singula
repperissent ad ea cum clamore currebant
6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis
terrae vel super glaream
7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub
sentibus delicias conputabant
8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus
non parentes
9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum
eis proverbium
10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem
meam conspuere non verentur
11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et
frenum posuit in os meum
12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico
surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis
suis
13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi
et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
14 quasi rupto muro et aperta ianua
inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
15 redactus sum in nihili abstulisti quasi
ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
16 nunc autem in memet ipso marcescit anima
mea et possident me dies adflictionis
17 nocte os meum perforatur doloribus et qui
me comedunt non dormiunt
18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum
et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
19 conparatus sum luto et adsimilatus
favillae et cineri
20 clamo ad te et non exaudis me sto et non
respicis me
21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia
manus tuae adversaris mihi
22 elevasti me et quasi super ventum ponens
elisisti me valide
23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus
est omni viventi
24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis
manum tuam et si corruerint ipse salvabis
25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et
conpatiebatur anima mea pauperi
26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar
lucem et eruperunt tenebrae
27 interiora mea efferbuerunt absque
ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
28 maerens incedebam sine furore
consurgens in turba clamavi
29 frater fui draconum et socius
strutionum
30 cutis mea denigrata est super me et
ossa mea aruerunt prae caumate
31 versa est in luctum cithara mea et
organum meum in vocem flentium
|