1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne
cogitarem quidem de virgine
2 quam enim partem haberet Deus in me
desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
3 numquid non perditio est iniquo et
alienatio operantibus iniustitiam
4 nonne ipse considerat vias meas et
cunctos gressus meos dinumerat
5 si ambulavi in vanitate et festinavit in
dolo pes meus
6 adpendat me in statera iusta et sciat
Deus simplicitatem meam
7 si declinavit gressus meus de via et si
secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
8 seram et alius comedat et progenies mea
eradicetur
9 si deceptum est cor meum super mulierem et si ad
ostium amici mei insidiatus sum
10 scortum sit alteri uxor mea et super illam
incurventur alii
11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12 ignis est usque ad perditionem devorans
et omnia eradicans genimina
13 si contempsi subire iudicium cum servo
meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
14 quid enim faciam cum surrexerit ad
iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
15 numquid non in utero fecit me qui et
illum operatus est et formavit in vulva unus
16 si negavi quod volebant pauperibus et
oculos viduae expectare feci
17 si comedi buccellam meam solus et non
comedit pupillus ex ea
18 quia ab infantia mea crevit mecum
miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit
indumentum et absque operimento pauperem
20 si non benedixerunt mihi latera eius et
de velleribus ovium mearum calefactus est
21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum
viderem me in porta superiorem
22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum
cum suis ossibus confringatur
23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui
Deum et pondus eius ferre non potui
24 si putavi aurum robur meum et obrizae dixi
fiducia mea
25 si laetatus sum super multis divitiis
meis et quia plurima repperit manus mea
26 si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem
clare
27 et lactatum est in abscondito cor meum et
osculatus sum manum meam ore meo
28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum
altissimum
29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et
exultavi quod invenisset eum malum
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum ut
expeterem maledicens animam eius
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei quis
det de carnibus eius ut saturemur
32 foris non mansit peregrinus ostium meum viatori
patuit
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in
sinu meo iniquitatem meam
34 si expavi ad multitudinem nimiam et despectio
propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum
Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum
quasi coronam mihi
37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et
quasi principi offeram eum
38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci
eius deflent
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam
agricolarum eius adflixi
40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo
spina finita sunt verba Iob
|