1 pronuntians itaque Heliu etiam haec
locutus est
2 audite sapientes verba mea et eruditi
auscultate me
3 auris enim verba probat et guttur escas
gustu diiudicat
4 iudicium eligamus nobis et inter nos
videamus quid sit melius
5 quia dixit Iob iustus sum et Deus
subvertit iudicium meum
6 in iudicando enim me mendacium est violenta
sagitta mea absque ullo peccato
7 quis est vir ut est Iob qui bibit
subsannationem quasi aquam
8 qui graditur cum operantibus iniquitatem
et ambulat cum viris impiis
9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si
cucurrerit cum eo
10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas
et ab Omnipotente iniquitas
11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias
singulorum restituet
12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec
Omnipotens subvertet iudicium
13 quem constituit alium super terram aut
quem posuit super orbem quem fabricatus est
14 si direxerit ad eum cor suum spiritum
illius et flatum ad se trahet
15 deficiet omnis caro simul et homo in
cinerem revertetur
16 si habes ergo intellectum audi quod
dicitur et ausculta vocem eloquii mei
17 numquid qui non amat iudicium sanare
potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum
cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
20 subito morientur et in media nocte
turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
21 oculi enim eius super vias hominum et
omnes gressus eorum considerat
22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis
ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
23 neque enim ultra in hominis potestate est
ut veniat ad Deum in iudicium
24 conteret multos innumerabiles et stare
faciet alios pro eis
25 novit enim opera eorum et idcirco inducet
noctem et conterentur
26 quasi impios percussit eos in loco videntium
27 qui quasi de industria recesserunt ab eo
et omnes vias eius intellegere noluerunt
28 ut pervenire facerent ad eum clamorem
egeni et audiret vocem pauperum
29 ipso enim concedente pacem quis est qui
condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super
gentem et super omnes homines
30 qui regnare facit hominem hypocritam propter
peccata populi
31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non
prohibeo
32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum
ultra non addam
33 numquid a te Deus expetit eam quia displicuit
tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
34 viri intellegentes loquantur mihi et vir
sapiens audiat me
35 Iob autem stulte locutus est et verba
illius non sonant disciplinam
36 pater mi probetur Iob usque ad finem ne
desinas in hominibus iniquitatis
37 quia addit super peccata sua blasphemiam
inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis
Deum
|