1 igitur Heliu haec rursum locutus
est
2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut
diceres iustior Deo sum
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel
quid tibi proderit si ego peccavero
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis
tuis tecum
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera
quod altior te sit
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae
fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de
manu tua accipiet
8 homini qui similis tui est nocebit
impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
9 propter multitudinem calumniatorum
clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me
qui dedit carmina in nocte
11 qui docet nos super iumenta terrae et
super volucres caeli erudit nos
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter
superbiam malorum
13 non ergo frustra audiet Deus et
Omnipotens singulorum causas intuebitur
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare
coram eo et expecta eum
15 nunc enim non infert furorem suum nec
ulciscitur scelus valde
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque
scientia verba multiplicat
|