1 addens
quoque Heliu haec locutus est
2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim
habeo quod pro Deo loquar
3 repetam scientiam meam a principio et operatorem
meum probabo iustum
4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta
scientia probabitur tibi
5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit
potens
6 sed non salvat impios et iudicium
pauperibus tribuit
7 non aufert a iusto oculos suos et reges
in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
8 et si fuerint in catenis et vinciantur
funibus paupertatis
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia
violenti fuerint
10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat
et loquetur ut revertantur ab iniquitate
11 si audierint et observaverint conplebunt
dies suos in bono et annos suos in gloria
12 si autem non audierint transibunt per
gladium et consumentur in stultitia
13 simulatores et callidi provocant iram Dei
neque clamabunt cum vincti fuerint
14 morietur in tempestate anima eorum et
vita eorum inter effeminatos
15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit
in tribulatione aurem eius
16 igitur salvabit te de ore angusto
latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit
plena pinguedine
17 causa tua quasi impii iudicata est causam
iudiciumque recipies
18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec
multitudo donorum inclinet te
19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et
omnes robustos fortitudine
20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim
coepisti sequi post miseriam
22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus
ei similis in legislatoribus
23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei
dicere operatus es iniquitatem
24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt
viri
25 omnes homines vident eum unusquisque
intuetur procul
26 ecce Deus magnus vincens scientiam
nostram numerus annorum eius inaestimabilis
27 qui aufert stillas pluviae et effundit
imbres ad instar gurgitum
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt
cuncta desuper
29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque
maris operiet
31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis
mortalibus
32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut
rursus adveniat
33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit
et ad eam possit ascendere
|