1 respondens autem Dominus Iob de turbine
ait
2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo
te et indica mihi
3 numquid irritum facies iudicium meum et
condemnabis me ut tu iustificeris
4 et si habes brachium sicut Deus et si
voce simili tonas
5 circumda tibi decorem et in sublime
erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
6 disperge superbos furore tuo et
respiciens omnem arrogantem humilia
7 respice cunctos superbos et confunde eos
et contere impios in loco suo
8 absconde eos in pulvere simul et facies
eorum demerge in foveam
9 et ego confitebor quod salvare te possit
dextera tua
10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos
comedet
11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in
umbilicis ventris eius
12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi
testiculorum eius perplexi sunt
13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius
quasi lamminae ferreae
14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum
adplicabit gladium eius
15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri
ludent ibi
16 sub umbra dormit in secreto calami et locis
humentibus
17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum
salices torrentis
18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet
fiduciam quod influat Iordanis in os eius
19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in
sudibus perforabit nares eius
20 an extrahere poteris Leviathan hamo
et fune ligabis linguam eius
21 numquid pones circulum in naribus
eius et armilla perforabis maxillam eius
22 numquid multiplicabit ad te preces
aut loquetur tibi mollia
23 numquid feriet tecum pactum et
accipies eum servum sempiternum
24 numquid inludes ei quasi avi aut
ligabis illum ancillis tuis
25 concident eum amici divident illum
negotiatores
26 numquid implebis sagenas pelle eius
et gurgustium piscium capite illius
27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra
addas loqui
28 ecce spes eius frustrabitur eum et
videntibus cunctis praecipitabitur
|