1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar
et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et
contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber
regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae
nunc est mare Salis
4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et
tertiodecimo anno recesserunt ab eo
5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et
reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum
eis et Emim in Savecariathaim
6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria
Pharan quae est in solitudine
7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa
est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui
habitabat in Asasonthamar
8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae
rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt
contra eos aciem in valle Silvestri
9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum
et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor
reges adversus quinque
10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos
bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et
qui remanserant fugerunt ad montem
11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et
Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
12 necnon et Loth et substantiam eius filium
fratris Abram qui habitabat in Sodomis
13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram
Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner
hii enim pepigerant foedus cum Abram
14 quod cum audisset Abram captum videlicet
Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo
et persecutus est eos usque Dan
15 et divisis sociis inruit super eos nocte
percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
16 reduxitque omnem substantiam et Loth
fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
17 egressus est autem rex Sodomorum in
occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo
erant in valle Save quae est vallis Regis
18 at vero Melchisedech rex Salem proferens
panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo
excelso qui creavit caelum et terram
20 et benedictus Deus excelsus quo
protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas
cetera tolle tibi
22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum
excelsum possessorem caeli et terrae
23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae
non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
24 exceptis his quae comederunt iuvenes et
partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes
suas
|