1 David ad te Domine animam meam levabo
2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui
sperant in te non confundantur
4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas
Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus
salvator meus te expectavi tota die
6 recordare miserationum tuarum Domine et
misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne
memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam
Domine
8 bonus et rectus Dominus propterea docebit
peccatores in via
9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos
viam suam
10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his
qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae
quoniam grandis est
12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in
via quam elegerit
13 anima eius in bono commorabitur et semen eius
hereditabit terram
14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum
ostendet eis
15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de
rete pedes meos
16 respice in me et miserere mei quoniam solus et
pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de
angustiis meis educ me
18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta
omnia peccata mea
19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio
iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et libera me non confundar
quia speravi in te
21 simplicitas et aequitas servabunt me quia
expectavi te
22 redime Deus Israhelem ex omnibus
angustiis suis
|