1 psalmus cantici pro dedicatione domus David
2 exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non
delectasti inimicos meos super me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti
me
4 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti
me ne descenderem in lacum
5 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae
sanctitatis eius
6 quoniam ad momentum est ira eius et vita in
repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
7 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in
sempiternum
8 Domine in voluntate tua posuisti monti meo
fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
10 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in
corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
12 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti
saccum meum et accinxisti me laetitia
13 ut laudet te gloria et non taceat Domine
Deus meus in sempiternum confitebor tibi
|