1 his itaque transactis factus est sermo Domini
ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces
tua magna nimis
2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis
mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus
Eliezer
3 addiditque Abram mihi autem non dedisti
semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
4 statimque sermo Domini factus est ad eum
dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis
heredem
5 eduxitque eum foras et ait illi suspice
caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur
Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod
possessurus sim eam
9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam
triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
10 qui tollens universa haec divisit per medium et
utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
11 descenderuntque volucres super cadavera et
abigebat eas Abram
12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et
horror magnus et tenebrosus invasit eum
13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod
peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti
et adfligent quadringentis annis
14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo
et post haec egredientur cum magna substantia
15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in
senectute bona
16 generatione autem quarta revertentur huc necdum
enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo
tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter
divisiones illas
18 in die illo pepigit Dominus cum Abram
foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium
magnum flumen Eufraten
19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et
Iebuseos
|