Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Psalmorum liber
    • 36.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

36.

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem

2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent

3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet

6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias

9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis

13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius

14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via

15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur

16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae

17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus

18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit

19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit

22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt

23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet

24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit

29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam

10 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

11 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

12 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

13 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur

14 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

15 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem

16 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

17 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

18 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

19 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis

40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License