1 canticum David in commemoratione
2 Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo
corripias me
3 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me
manus tua
4 non est sanitas in carne mea a facie indignationis
tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
5 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi
onus grave adgravatae sunt super me
6 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae
7 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens
ambulabam
8 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est
sanitas in carne mea
9 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu
cordis mei
10 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et
gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea
et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
12 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam
steterunt et vicini mei longe steterunt
13 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes
mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
14 ego autem quasi surdus non audiebam et
quasi mutus non aperiebam os meum
15 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore
suo redargutiones
16 te enim Domine expectabam tu exaudies
Domine Deus meus
17 quia dixi ne forte insultent mihi et cum
vacillaverint pedes mei super me magnificentur
18 quia ego ad plagas paratus et dolor meus
contra me est semper
19 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro
peccato meo
20 inimici autem mei viventes confortati sunt et
multiplicati sunt odientes me mendaciter
21 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi
quia sequebar bonum
22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne
elongeris a me
23 festina in auxilium meum Domine salutis meae
|