1 victori carmen David cantici
2 tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur
votum
3 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
4 verba iniquitatum praevaluerunt adversum
me sceleribus nostris tu propitiaberis
5 beatus quem elegeris et susceperis
habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione
templi tui
6 terribilis in iustitia exaudi nos Deus
salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
7 praeparans montes in virtute tua
accinctus fortitudine
8 conpescens sonitum maris fremitum
fluctuum eius et multitudinem gentium
9 et timebunt qui habitant in extremis a
signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
10 visita terram et inriga eam ubertate dita
eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
11 sulcos eius inebria multiplica fruges
eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
12 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua
rorabunt pinguidine
13 pinguescent pascua deserti et exultatione colles
accingentur
14 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento
coaequabuntur et canent
|