1 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra
2 cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi
eius
3 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine
fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini
tuo semper
5 venite et videte opera Dei terribilia consilia
super filiis hominum
6 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt
pede ibi laetabimur in eo
7 qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi
eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
8 benedicite populi Deo nostro et auditam facite
vocem laudis eius
9 qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in
commotione pedes nostros
10 probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut
conflatur argentum
11 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem
in dorso nostro
12 inposuisti homines super caput nostrum transivimus
per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13 ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi
vota mea
14 quae promiserunt tibi labia mea et
locutum est os meum cum tribularer
15 holocausta medullata offeram tibi cum
incensu arietum faciam boves cum hircis semper
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum
quanta fecerit animae meae
17 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
18 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat
Dominus
19 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem
deprecationis meae
20 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam
et misericordiam suam a me
|